The modern Nachleben of Cassiodorus is spotty and sparse, but he has had his moments. The following text was called to my attention by Professor Paul Pascal of the University of Washington. It is the laudatio in honor of the ballerina Ninette de Valois delivered on the occasion of her honorate D.Litt. in the University of Oxford on 22 June 1955. It comes from Orationes Oxonienses selectae; short Latin speeches on distinguished contemporaries, by Thomas Farrant Higham, public orator of Oxford University, 1 Aug. 1939-31 July 1958. Oxford, Clarendon Press, 1960.
Sunt qui fabulis salticis ad insaniam faveant; et (fateor) me quoque
mirifice tenent "orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti,
clamosum silentium, expositio tacita"; [Cassiod. Var. 4.51] nec
mediocrem do plausum exitu fabulae, cum artifex, ut apud Reposianum Venus,
nunc alterna movens suspenso pollice crura
molliter inflexo subnitens poplite sidit.
Libentissime igitur orchestam ad vos duco quae ineunte iuventa
Londinii in Theatro Regali, ubi nunc alterum suorum regit gregem,
primas egit saltantium partes, parum tamen sibi ipsi placebat nisi ei
disciplinae, quam a magistris Franco-Gallicis Italicisque acceperat,
Russorum quoque artes a Sergio Diaghileff repertas addidisset. Cuius
ducis gregi cum tres fere annos interfuisset, statim Londinii,
Cantabrigiae, Dublini in pretio habebatur, nec minime laboribus suis
adiuvabat "Musarum" illam "famulam" Lilian Baylis, cui nos iam antea
laureas nostras detulisse recordamini. Hac invicem adiuvante, ludum
saltatorium Puteolis suis condidit duosque instituit artificum
greges, quorum fortunae non estis ignari. Laudantur et
fabulae--Asotus pessum iturus, Redactus ad Incitas, aliae--quibus
artem suam choreographicam comprobavit; sed laus certe omnium maxima
est illud effecisse, ut ceterae gentes a nostra potissimum discere
cupiant quid alat formetque artificem, quomodo dare oporteat fabulas
salticas, denique quae docendi ratio ad spectaculum conducat omnibus
suis numeris partibusque perfectum.
Praesento vobis Gratiarum comitem, Ninette de Valois, excellentissimi ordinis Imperii Britannici Dominam Commendatricem, ut admittatur honoris causa ad gradum Doctoris in Litteris.