Simo Sosia
|
Si. Vos istaec intro auferte: abite.++Sosia, |
ades dum: paucis te volo. So. dictum puta: |
nempe ut curentur recte haec? Si. immo aliud. So.
quid est |
30 |
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? |
Si. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro, |
sed eis quas semper in te intellexi sitas, |
fide et taciturnitate. So. exspecto quid velis. |
Si. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi |
35 |
apud me iusta et clemens fuerit servitus |
scis. feci ex servo ut esses libertus mihi, |
propterea quod servibas liberaliter: |
quod habui summum pretium persolvi tibi. |
So. in memoria habeo. Si. haud muto factum.
So. gaudeo |
40 |
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo, |
et id gratum f<ui>sse advorsum te habeo gratiam. |
sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio |
quasi exprobratiost inmemoris benefici. |
quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. |
45 |
Si. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi: |
quas credis esse has non sunt verae nuptiae. |
So. quor simulas igitur? Si. rem omnem
a principio audies: |
<eo> pacto et gnati vitam et consilium meum |
cognosces et quid facere in hac re te velim. |
50 |
nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et> |
~liberius vivendi fuit potestas~ (nam antea |
qui scire posses aut ingenium noscere, |
dum aetas metus magister prohibebant? So. itast.) |
Si. quod plerique omnes faciunt adulescentuli, |
55 |
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos |
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos, |
horum ille nil egregie praeter cetera |
studebat et tamen omnia haec mediocriter. |
gaudebam. So. non iniuria; nam id arbitror |
60 |
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis. |
Si. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati; |
cum quibus erat quomque una is sese dedere, |
<eo>rum obsequi studiis, adversus nemini, |
numquam praeponens se illis; ita ut facillume |
65 |
sine invidia laudem invenias et amicos pares. |
So. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore |
obsequium amicos, veritas odium parit. |
Si. interea mulier quaedam abhinc triennium |
ex Andro commigravit huc viciniae, |
70 |
inopia et cognatorum neglegentia |
coacta, egregia forma atque aetate integra. |
So. ei, vereor nequid Andria adportet mali! |
Si. primo haec pudice vitam parce ac duriter |
agebat, lana ac tela victum quaeritans; |
75 |
sed postquam amans accessit pretium pollicens |
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium |
hominum ab labore proclive ad lubidinem, |
accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit. |
qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium |
80 |
perduxere illuc, secum ut una esset, meum. |
egomet continuo mecum "certe captus est: |
habet". observabam mane illorum servolos |
venientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer, |
dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" nam Andriae |
85 |
illi id erat nomen. So. teneo. Si. Phaedrum
aut Cliniam |
dicebant aut Niceratum; ~nam i tres tum simul~ |
amabant. "eho quid Pamphilus?" "quid? symbolam |
dedit, cenavit." gaudebam. item alio die |
quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum |
90 |
quicquam attinere. enimvero spectatum satis |
putabam et magnum exemplum continentiae; |
nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi |
neque commovetur animus in ea re tamen, |
scias posse habere iam ipsum s<uae> vitae modum. |
95 |
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia |
bona dicere et laudare fortunas meas, |
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. |
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes |
ultro ad me venit, unicam gnatam suam |
100 |
cum dote summa filio uxorem ut daret. |
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies. |
So. quid obstat quor non verae fiant? Si.
audies. |
ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt |
Chrysis vicina haec moritur. So. o factum bene! |
105 |
beasti; <ei> metui a Chryside. Si. ibi tum filius |
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; |
curabat una funu'; tristis interim, |
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi. |
sic cogitabam "hic parvae consuetudinis |
110 |
causa huiu' mortem tam fert familiariter: |
quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?" |
haec ego putabam esse omnia humani ingeni |
mansuetique animi officia. quid multis moror? |
egomet quoque eiu' causa in funus prodeo, |
115 |
nil suspicans etiam mali. So. hem quid id est? Si.
scies. |
ecfertur; imus. interea inter mulieres |
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam |
forma . . So. bona fortasse. Si. et voltu,
Sosia, |
adeo modesto, adeo venusto ut nil supra. |
120 |
quia tum mihi lamentari praeter ceteras |
visast et quia erat forma praeter ceteras |
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas, |
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis. |
percussit ilico animum. attat hoc illud est, |
125 |
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia. |
So. quam timeo quorsum evadas! Si. funus
interim |
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus; |
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror |
quam dixi ad flammam accessit inprudentius, |
130 |
sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus |
bene dissimulatum amorem et celatum indicat: |
adcurrit; mediam mulierem complectitur: |
"mea Glycerium," inquit "quid agis? quor te is perditum?" |
tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, |
135 |
reiecit se in eum flens quam familiariter! |
So. quid ais? Si. redeo inde iratus atque
aegre ferens; |
nec satis ad obiurgandum causae. diceret |
"quid feci? quid commerui aut peccavi, pater? |
quae sese in ignem inicere voluit, prohibui |
140 |
servavi." honesta oratiost. So. recte putas; |
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit, |
quid facias illi qui dederit damnum aut malum? |
Si. venit Chremes postridie ad me clamitans: |
indignum facinu'; comperisse Pamphilum |
145 |
pro uxore habere hanc peregrinam. ego illud sedulo |
negare factum. ille instat factum. denique |
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam |
neget daturum. So. non tu ibi gnatum . . ? Si.
ne haec quidem |
sati' vehemens causa ad obiurgandum. So. qui? cedo. |
150 |
Si. "tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater: |
prope adest quom alieno more vivendumst mihi: |
sine nunc meo me vivere interea modo." |
So. qui igitur relictus est obiurgandi locus? |
Si. si propter amorem uxorem nolet ducere: |
155 |
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast; |
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias |
vera obiurgandi causa sit, si deneget; |
simul sceleratu' Davo' siquid consili |
habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli; |
160 |
quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia |
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet |
quam ut obsequatur gnato. So. quapropter? Si.
rogas? |
mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . . |
sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo, |
165 |
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes |
cui mi expurgandus est: et spero confore. |
nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias, |
perterrefacias Davom, observes filium |
quid agat, quid cum illo consili captet. So. sat est: |
170 |
curabo. Si. eamu' nunciam intro: i prae, sequar. |
Simo Davos
|
Si. Non dubiumst quin uxorem nolit filius; |
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias |
futuras esse audivit. sed ipse exit foras. |
Da. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas |
175 |
verebar quorsum evaderet. |
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo, |
numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit. |
Si. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo. |
Da. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio, |
180 |
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi, |
ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: |
astute. Si. carnufex quae loquitur? Da.
erus est neque provideram. |
Si. Dave. Da. hem quid est? Si.
eho dum ad me. Da. quid hic volt? |
Si. quid ais? Da. qua de re? Si.
rogas? |
m<eu>m gnatum rumor est amare. Da. id populu' curat
scilicet. |
185 |
Si. hoccin agis an non? Da. ego vero istuc.
Si. sed nunc ea me exquirere |
iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet. |
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom; |
nunc hic d<ie>s aliam vitam defert, alios mores postulat: |
de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam. |
190 |
hoc quid sit? omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt. |
Da. ita aiunt. Si. tum siquis magistrum
cepit ad eam rem inprobum, |
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat. |
Da. non hercle intellego. Si. non? hem.
Da. non: Davo' sum, non Oedipus. |
Si. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? Da.
sane quidem. |
195 |
Si. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis |
fallaciae conari quo fiant minus, |
aut velle in <ea> re ostendi quam sis callidus, |
verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem, |
ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. |
200 |
quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? Da.
immo callide: |
ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es. |
Si. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier. |
Da. bona verba, quaeso! Si. inrides? nil
me falli'. sed dico tibi: |
ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave! |
205 |
Davos
|
Enimvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae, |
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: |
quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt. |
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni. |
si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas, |
210 |
quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit; |
me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam. |
si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit |
quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit. |
ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, |
215 |
si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost. |
audireque <eo>rumst operae pretium audaciam |
(nam inceptiost amentium, haud amantium): |
quidquid peperisset decreverunt tollere. |
et fingunt quandam inter se nunc fallaciam |
220 |
civem Atticam esse hanc: "fuit olim quidam senex |
mercator; navim is fregit apud Andrum insulam; |
is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis |
patrem recepisse orbam parvam. fabulae! |
miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet. |
225 |
sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut |
conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat. |
Mysis
|
Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes. |
sane pol illa temulentast mulier et temeraria |
nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem. |
230 |
tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae |
quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro |
huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum. |
sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet. |
opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. |
235 |
Pamphilvs Mysis
|
Pa. Hoccinest humanum factu aut inceptu? hoccin[est]
officium patris? |
My. quid illud est? Pa. pro d<eu>m fidem
quid est, si haec non contumeliast? |
uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit |
praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit? |
My. miseram me, quod verbum audio! |
240 |
Pa. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi |
gnatam s<ua>m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt? |
itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat? |
quod si fit pereo funditus. |
adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! |
245 |
pro deum atque hominum fidem! |
nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero? |
quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem |
repudiatu' repetor. quam ob rem? nisi si id est quod suspicor: |
aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, |
250 |
itur ad me. My. oratio haec me miseram exanimavit metu. |
Pa. nam quid ego dicam de patre? ah |
tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo |
mi apud forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie" inquit: "para, |
abi domum." id mihi visust dicere "abi cito ac suspende te." |
255 |
obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut |
ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui. |
quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget: |
aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar? |
tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt: |
260 |
amor, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio, |
tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc |
quae m<eo> quomque animo lubitumst facere. <ei>ne ego ut advorser?
ei mihi! |
incertumst quid agam. My. misera timeo "incertum" hoc
quorsus accidat. |
sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum
hunc loqui: |
265 |
dum in dubiost animu', paullo momento huc vel illuc impellitur. |
Pa. quis hic loquitur? Mysis, salve. My.
o salve, Pamphile. Pa. quid agit? My. rogas? |
laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem |
quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet, |
ne deseras se. Pa. hem egone istuc conari queam? |
270 |
egon propter me illam decipi miseram sinam, |
quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit, |
quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim? |
bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam |
coactum egestate ingenium inmutarier? |
275 |
non faciam. My. haud verear si in te solo sit situm; |
sed vim ut queas ferre. Pa. adeon me ignavom putas, |
adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum, |
ut neque me consuetudo neque amor neque pudor |
commoveat neque commoneat ut servem fidem? |
280 |
My. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui. |
Pa. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi |
scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis |
de Glycerio. iam ferme moriens me vocat: |
accessi; vos semotae: nos soli: incipit |
285 |
"mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides, |
nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles |
et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient. |
quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom, |
per tuam fidem perque huiu' solitudinem |
290 |
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras. |
si te in germani fratri' dilexi loco |
sive haec te solum semper fecit maxumi |
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus, |
te isti virum do, amicum tutorem patrem; |
295 |
bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide[i]." |
hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat. |
accepi: acceptam servabo. My. ita spero quidem. |
Pa. sed quor tu abis ab illa? My. obstetricem
accerso. Pa. propera. atque audin? |
verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . My.
teneo. |
300 |