P. Terenti Afri Andria
ACTVS II
Charinvs Byrria Pamphilvs
{Ch.} Quid ais, Byrria? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? {By.}
sic est.
{Ch.} qui scis? {By.} apud forum modo e Davo audivi. {Ch.} vae
misero mihi!
ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,
ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.
{By.} quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod
vis, 305
id velis quod possit. {Ch.} nil volo aliud nisi Philumenam. {By.}
ah
quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas
[tuo],
quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!
{Ch.} facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus.
tu si hic sis aliter sentias. {By.} age age, ut lubet. {Ch.}
sed Pamphilum 310
video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. {By.} quid hic
agit?
{Ch.} ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo
meum:
credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
interea fiet aliquid, spero. {By.} id "aliquid" nil est. {Ch.}
Byrria,
quid tibi videtur? adeon ad eum? {By.} quidni? si nil impetres,
315
ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.
{Ch.} abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
{Pa.} Charinum video. salve. {Ch.} o salve, Pamphile:
ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.
{Pa.} neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam.
320
sed istuc quidnamst? {Ch.} hodie uxorem ducis? {Pa.} aiunt. {Ch.}
Pamphile,
si id facis, hodie postremum me vides. {Pa.} quid ita? {Ch.}
ei mihi,
vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. {By.} ego dicam. {Pa.}
quid est?
{By.} sponsam hic tuam amat. {Pa.} ne iste haud mecum sentit.
eho dum dic
3 mihi:
num quid nam ampliu' tibi cum illa f<ui>t, Charine? {Ch.}
ah[a], 325
3 Pamphile,
nil. {Pa.} quam vellem! {Ch.} nunc te per amicitiam et per amorem
obsecro,
principio ut ne ducas. {Pa.} dabo equidem operam. {Ch.} sed si
id non potest
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, {Pa.} cordi! {Ch.} saltem aliquot
dies
profer, dum proficiscor aliquo ne videam. {Pa.} audi nunciam:
ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, 330
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
{Ch.} reddidisti animum. {Pa.} nunc siquid potes aut tu aut hic
Byrria,
facite fingite invenite efficite qui detur tibi;
ego id agam mihi qui ne detur. {Ch.} sat habeo. {Pa.} Davom optume
335
video, quoi(u)s consilio fretu' sum. {Ch.} at tu hercle haud
quicquam mihi,
nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? {By.} ego vero
ac lubens.
Davos Charinvs Pamphilvs
{Da.} Di boni, boni quid porto? sed ubi inveniam Pamphilum,
ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?
{Ch.} laetus est nescioquid. {Pa.} nil est: nondum haec rescivit
mala. 340
{Da.} quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias
. .
{Ch.} audin tu illum? {Da.} toto me oppido exanimatum quaerere.
sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? {Ch.} cessas conloqui?
{Da.} habeo. {Pa.} Dave, ades resiste. {Da.} quis homost, qui
me . . ? o
3 Pamphile,
te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo. 345
{Pa.} Dave, perii. {Da.} quin tu hoc audi. {Ch.} interii. {Da.}
quid timeas
3 scio.
{Pa.} mea quidem hercle certe in dubio vitast. {Da.} et quid
tu, scio.
{Pa.} nuptiae mi . . {Da.} etsi scio? {Pa.} hodie . . {Da.} obtundis,
tam
3 etsi intellego?
id paves ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. {Ch.} rem tenes.
{Pa.} istuc ipsum. {Da.} atque istuc ipsum nil periclist: me
vide. 350
{Pa.} obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. {Da.}
em
libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. {Pa.} qui scis? {Da.}
scio.
tuo' pater modo me prehendit: <ai>t tibi uxorem dare
hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.
continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi.
355
ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,
circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam;
rogo: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.
redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem
paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae: 360
non cohaerent." {Pa.} quorsu' nam istuc? {Da.} ego me continuo
ad Chremem.
quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
{Ch.} recte dici'. {Pa.} perge. {Da.} maneo. interea intro ire
neminem
video, exire neminem; matronam nullam in aedibus,
nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. {Pa.} scio: 365
magnum signum. {Da.} num videntur convenire haec nuptiis?
{Pa.} non opinor, Dave. {Da.} "opinor" narras? non recte accipis:
certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:
holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni.
{Ch.} liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. {Da.} ac nullus quidem.
370
{Ch.} quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. {Da.} ridiculum
caput,
quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere,
nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. {Ch.} bene mones:
ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.
Pamphilvs Davos
{Pa.} Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? {Da.} ego dicam
tibi. 375
si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,
priu' quam t<uo>m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
tum illae turbae fient. {Pa.} quidvis patiar. {Da.} pater est,
Pamphile: 380
difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. {Pa.} eiciat? {Da.}
cito.
{Pa.} cedo igitur quid faciam, Dave? {Da.} dic te ducturum. {Pa.}
hem. {Da.}
3 quid est?
{Pa.} egon dicam? {Da.} quor non? {Pa.} numquam faciam. {Da.}
ne nega.
{Pa.} suadere noli. {Da.} ex <ea> re quid fiat vide. 385
{Pa.} ut ab illa excludar, hoc concludar. {Da.} non itast.
nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
"ducas volo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies:
cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.
quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient 390
sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes
tibi non det gnatam; nec tu <ea> causa minueris
haec quae facis, ne is mutet s<ua>m sententiam.
patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.
nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus; 395
dabit nemo": inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.
sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.
{Pa.} itan credis? {Da.} haud dubium id quidemst. {Pa.} vide
quo me inducas.
3 {Da.} quin taces?
{Pa.} dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost;
400
nam pollicitus sum suscepturum. {Da.} o facinus audax! {Pa.}
hanc fidem
sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
{Da.} curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem sentiat.
Simo Davos Pamphilvs
{Si.} Reviso quid agant aut quid captent consili.
{Da.} hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. 405
venit meditatus alicunde ex solo loco:
orationem sperat invenisse se
qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.
{Pa.} modo ut possim, Dave! {Da.} crede inquam hoc mihi, Pamphile,
numquam hodie tecum commutaturum patrem 410
unum esse verbum, si te dices ducere.
Byrria Simo Davos Pamphilvs
{By.} Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum
hodie observare, ut quid ageret de nuptiis
scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.
ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. 415
{Si.} utrumque adesse video. {Da.} em serva. {Si.} Pamphile.
{Da.} quasi de inproviso respice ad eum. {Pa.} ehem pater.
{Da.} probe. {Si.} hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.
{By.} nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.
{Pa.} neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. {By.}
hem. 420
{Da.} obmutuit. {By.} quid dixit? {Si.} facis ut te decet,
quom istuc quod postulo impetro cum gratia.
{Da.} sum verus? {By.} eru', quantum audio, uxore excidit.
{Si.} i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies.
{Pa.} eo.++ {By.} nullane in re esse quoiquam homini fidem! 425
verum illud verbumst, volgo quod dici solet,
omnis sibi malle melius esse quam alteri.
ego illam vidi: virginem forma bona
memini videri: quo aequior sum Pamphilo,
si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. 430
renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.
Davos Simo
{Da.} Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
portare et ea me hic restitisse gratia.
{Si.} quid Davo' narrat? {Da.} aeque quicquam nunc quidem.
{Si.} nilne? hem. {Da.} nil prorsus. {Si.} atqui exspectabam
quidem. 435
{Da.} praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.
{Si.} potin es mihi verum dicere? {Da.} nil facilius.
{Si.} num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae
propter huiusce hospitai consuetudinem?
{Da.} nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui 440
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.
{Si.} laudo. {Da.} dum licitumst ei dumque aetas tulit,
amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae
ea res sibi esset, ut virum fortem decet. 445
nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
{Si.} subtristi' visus est esse aliquantum mihi.
{Da.} nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.
{Si.} quidnamst? {Da.} puerilest. {Si.} quid id est? {Da.} nil.
{Si.} quin
3 dic, quid est?
{Da.} <ai>t nimium parce facere sumptum. {Si.} mene? {Da.}
te. 450
"vix" inquit "drachumis est opsonatum decem:
non filio videtur uxorem dare.
quem" inquit "vocabo ad cenam m<eo>rum aequalium
potissumum nunc?" et, quod dicendum hic siet,
tu quoque perparce nimium: non laudo. {Si.} tace. 455
{Da.} commovi. {Si.} ego istaec recte ut fiant videro.
quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi?
nam si hic malist quicquam, em illic est huic r<ei> caput.
Go on to act 3 or back to the table
of contents for this play.