P. Terenti Afri Andria
ACTVS V
Chremes Simo
{Ch.} Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea; 820
sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
{Si.} immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
{Ch.} vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias quod
lubet, 825
neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
{Si.} quibus? {Ch.} at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, 830
eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.
{Si.} per ego te d<eo>s oro, ut ne illis animum inducas credere,
quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. 835
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
{Ch.} erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. {Si.} scio.
{Ch.} at
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
{Si.} credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et 840
nescio qui <i>d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.
Davos Chremes Simo Dromo
{Da.} Animo nunciam otioso esse impero. {Ch.} em Davom tibi!
{Si.} unde egreditur? {Da.} meo praesidio atque hospiti'. {Si.}
quid illud malist?
{Da.} ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. {Si.}
scelus,
quemnam hic laudat? {Da.} omni' res est iam in vado. {Si.} cesso
adloqui? 845
{Da.} erus est: quid agam? {Si.} o salve, bone vir. {Da.} ehem
Simo, o noster Chreme,
omnia adparata iam sunt intu'. {Si.} curasti probe.
{Da.} ubi voles accerse. {Si.} bene sane; id enimvero hinc nunc
abest.
etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? {Da.} mihin?
{Si.} ita.
{Da.} mihin? {Si.} tibi ergo. {Da.} modo introii. {Si.} quasi
ego quam dudum rogem. 850
{Da.} cum t<uo> gnato una. {Si.} anne est intu' Pamphilu'?
crucior miser!
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
{Da.} sunt. {Si.} quor igitur hic est? {Ch.} quid illum censes?
cum illa litigat.
{Da.} immo vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.
nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: 855
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides.
{Si.} quidnam adportat? {Da.} nil equidem nisi quod illum audivi
dicere.
{Si.} quid ait tandem? {Da.} Glycerium se scire civem esse Atticam.
{Si.} hem
Dromo, Dromo. {Da.} quid est? {Si.} Dromo. {Da.} audi. {Si.}
verbum si addideris . . ! Dromo. 860
{Da.} audi obsecro. {Dr.} quid vis? {Si.} sublimem intro rape
hunc, quantum potest.
{Dr.} quem? {Si.} Davom. {Da.} quam ob rem? {Si.} quia lubet.
rape inquam. {Da.} quid feci? {Si.} rape.
{Da.} si quicquam invenies me mentitum, occidito. {Si.} nil audio.
{Dr.} ego iam te commotum reddam. {Da.} tamen etsi hoc verumst?
{Si.} tamen.
cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito.
865
age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et illi patrem. {Ch.} ah ne saevi tanto opere. {Si.} o Chreme,
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
tantum laborem capere ob talem filium! 870
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
Pamphilvs Simo Chremes
{Pa.} Quis me volt? perii, pater est. {Si.} quid ais, omnium . .
? {Ch.} ah
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
{Si.} quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet.
<ai>n tandem, civi' Glyceriumst? {Pa.} ita praedicant. 875
{Si.} "ita praedicant"? o ingentem confidentiam!
num cogitat quid dicat? num facti piget?
vide num ei(u)s color pudori' signum usquam indicat.
adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium
morem atque legem et s<ui> voluntatem patris 880
tamen hanc habere studeat cum summo probro!
{Pa.} me miserum! {Si.} hem modone id demum sensti, Pamphile?
olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,
<eo>dem die istuc verbum vere in te accidit. 885
sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?
quor meam senectutem huius sollicito amentia?
an ut pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?
immo habeat, valeat, vivat cum illa. {Pa.} mi pater!
{Si.} quid "mi pater"? quasi tu huius indigeas patris. 890
domus uxor liberi inventi invito patre;
adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.
{Pa.} pater, licetne pauca? {Si.} quid dices mihi? {Ch.} at
tamen, Simo, audi. {Si.} ego audiam? quid audiam,
Chreme? {Ch.} at tandem dicat. {Si.} age dicat, sino. 895
{Pa.} ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.
vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.
hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:
sine me expurgem atque illum huc coram adducam. {Si.} adducas?
{Pa.} sine, pater. 900
{Ch.} aequom postulat: da veniam. {Pa.} sine te hoc exorem. {Si.}
sino.
quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
{Ch.} pro peccato magno paullum supplici satis est patri.
Crito Chremes Simo Pamphilvs
{Cr.} Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio. 905
{Ch.} Andrium ego Critonem video? certe is est. {Cr.} salvo'
sis, Chreme.
{Ch.} quid tu Athenas insolens? {Cr.} evenit. sed hicinest Simo?
{Ch.} hic. {Cr.} Simo . . {Si.} men quaeris? eho tu, Glycerium
hinc civem esse ais?
{Cr.} tu negas? {Si.} itane huc paratus advenis? {Cr.} qua re?
{Si.} rogas?
tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos 910
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
sollicitando et pollicitando <eo>rum animos lactas? {Cr.}
sanun es?
{Si.} ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
{Pa.} perii, metuo ut substet hospes. {Ch.} si, Simo, hunc noris
satis,
non ita arbitrere: bonus est hic vir. {Si.} hic vir sit bonus?
915
itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
{Pa.} ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
{Si.} sycophanta. {Cr.} hem. {Ch.} sic, Crito, est hic: mitte.
{Cr.} videat qui siet.
si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet. 920
ego istaec moveo aut curo? non tu t<uo>m malum aequo animo
feras!
nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
et istaec una parva virgo. tum ille egens forte adplicat
primum ad Chrysidis patrem se. {Si.} fabulam inceptat. {Ch.}
sine. 925
{Cr.} itane vero obturbat? {Ch.} perge. {Cr.} tum++is mihi cognatus
fuit
qui <eu>m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
is ibi mortuost. {Ch.} ei(u)s nomen? {Cr.} nomen tam cito? Phania?
hem
perii! verum hercle opinor f<ui>sse Phaniam; hoc certo scio,
Rhamnusium se aiebat esse. {Ch.} o Iuppiter! {Cr.} eadem haec,
Chreme, 930
multi alii in Andro tum audi[ve]re. {Ch.} utinam id sit quod
spero! eho dic mihi,
quid eam tum? suamne esse aibat? {Cr.} non. {Ch.} quoiam igitur?
{Cr.} fratri' filiam.
{Ch.} certe meast. {Cr.} quid ais? {Si.} quid tu ais? {Pa.} arrige
auris, Pamphile!
{Si.} qui credi'? {Ch.} Phania illic frater meu' fuit. {Si.}
noram et scio.
{Ch.} is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
935
tum illam relinquere hic est veritus.~ postilla nunc primum audio
quid illo sit factum. {Pa.} vix sum apud me: ita animu' commotust
metu
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
{Si.} ne istam multimodis t<ua>m inveniri gaudeo. {Pa.} credo,
pater.
{Ch.} at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. {Pa.}
dignus es 940
cum t<ua> religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. {Cr.}
quid istuc est?
{Ch.} nomen non convenit. {Cr.} fuit hercle huic aliud parvae.
{Ch.} quod, Crito?
numquid meministi? {Cr.} id quaero. {Pa.} egon huiu' memoriam
patiar meae
voluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?
heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. {Ch.} ipsa <ea>st.
{Cr.} east. 945
{Pa.} ex ipsa miliens audivi. {Si.} omnis nos gaudere hoc, Chreme,
te credo credere. {Ch.} ita me di ament, credo. {Pa.} quod restat,
pater . .
{Si.} iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. {Pa.} o lepidum
patrem!
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? {Ch.} causa optumast;
nisi quid pater ait aliud. {Pa.} nempe id. {Si.} scilicet. {Ch.}
dos, Pamphile, est 950
decem talenta. {Pa.} accipio. {Ch.} propero ad filiam. eho mecum,
Crito;
nam illam me credo haud nosse.++ {Si.} quor non illam huc transferri
iubes?
{Pa.} recte admones: Davo ego istuc dedam iam negoti. {Si.} non
potest.
{Pa.} qui? {Si.} quia habet aliud magis ex sese et maiu'. {Pa.}
quidnam? {Si.} vinctus est.
{Pa.} pater, non recte vinctust. {Si.} haud ita iussi. {Pa.}
iube solvi, obsecro. 955
{Si.} age fiat. {Pa.} at matura. {Si.} eo intro. {Pa.} o faustum
et felicem diem!
Charinvs Pamphilvs Davos
{Ch.} Proviso quid agat Pamphilus. atque eccum. {Pa.} aliquis fors[itan]
me putet
non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
ego d<eo>rum vitam propterea sempiternam esse arbitror
quod voluptates <eo>rum propriae sunt; nam mi inmortalitas
960
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?
{Ch.} quid illud gaudist? {Pa.} Davom video. nemost quem mallem
omnium;
nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
{Da.} Pamphilus ubinam hic est? {Pa.} Dave. {Da.} quis homost?
{Pa.} ego sum. {Da.} o Pamphile. 965
{Pa.} nescis quid mi obtigerit. {Da.} certe; sed quid mihi obtigerit
scio.
{Pa.} et quidem ego. {Da.} more hominum evenit ut quod sim nanctus
mali
priu' rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
{Pa.} Glycerium mea s<uo>s parentis repperit. {Da.} factum
bene. {Ch.} hem.
{Pa.} pater amicu' summu' nobis. {Da.} quis? {Pa.} Chremes. {Da.}
narras probe. 970
{Pa.} nec mora ullast quin eam uxorem ducam. {Ch.} num illic
somniat
ea quae vigilans voluit? {Pa.} tum de puero, Dave . . {Da.} ah
desine!
solus est quem diligant di. {Ch.} salvo' sum si haec vera sunt.
conloquar. {Pa.} quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi
advenis.
{Ch.} bene factum. {Pa.} audisti[n]? {Ch.} omnia. age, me in
t<ui>s secundis respice. 975
tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
{Pa.} memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. tu, Dave, abi
domum,
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas?
{Da.} eo.
ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur; 980
intu' transigetur siquid est quod restet. {Cantor.} plaudite!
EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS
{Pa.} memini adq<ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras>.
977a
{Ch.} m o 978a
{Ch.} 979a
Pamphilvs Charinvs Chremes Davos
{Pa.} Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. 980a
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. 981a
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. {Cha.} Ah,
982a
perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur. 983a
{Chr.} non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
984a
{Cha.} occidi, Daue. {Da.} mane. {Cha.} perii. {Chr.} id quamobrem
non uolui eloquar: 985a
non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . {Cha.} hem!
{Da.} tace. 986a
{Chr.} sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita
987a
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. 988a
nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, 989a
detur. {Pa.} bene factum. {Da.} adi atque age homini gratias.
{Cha.} salue, Chremes, 990a
amicorum meorum omnium mihi ~agissime. 991a
quod mihi non minus est gaudio quam id <quod volo> 992a
quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto: 993a
me repperisse ut habitus antehac fui tibi. 994a
{Chr.} animum, Charine, quod ad cumque applicaueris 995a
studium exinde ut erit tute existimaberis. 996a
id ita esse facere coniecturam ex me licet: 997a
alienus abs te tamen quis tu esses noueram. 998a
{Cha.} ita res est. {Chr.} gnatam tibi meam Philumenam 999a
uxorem et dotis sex talenta spondeo.] 1000a