fortia corpora hoc est uirorum fortium corpora; nulla
enim est in mortuis fortitudo.
Aeneis 1.102
talia iactanti inaniter loquenti, ut alibi "atque inrita iurgia iactat et uoces dum iactat inanes".
aquilone ab
Aquilone. ecce hic reddit uentum quem
transierat, et a
generali
tempestate ad speciem transit.
Aeneis 1.103
aduersa contraria, quia ad Italiam nauigantibus Aquilo
contrarius est.
Aeneis 1.104
franguntur remi uel gubernacula, uel quod melius est
re uera remi. antiqui enim uelis remisque nauigabant, ut "ualidis
incumbere remis, obliquat sinus in uentos". et
hoc de
naui
Aeneae, an de omnibus dixit?
tum proram auertit alii 'prora' legi
tradunt.
auertit pro 'auertitur'. et est figura creberrima.
potest namque pro actiui uerbi significatione passiuum poni, ut est
"et pictis bellantur Amazones armis" pro bellant. nec nos debet
mouere quod bellor non facit, natura enim hoc prohibuit. nam
conpone hoc uerbum, et inuenitur actiuum, facit enim debello debellor. et
contra pro
passiui uerbi significatione actiuum ponitur,
ut est hoc 'auertit' pro auertitur, et "insinuat pauor" pro insinuatur,
et "nox umida caelo
praecipitat" pro praecipitatur. sed haec
uerba tantummodo pro se inuicem ponuntur, quae et actiua esse
possunt et passiua, ut est auerto auertor, praecipito praecipitor.
ergo non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes
actiui uerbi et passiui pro se inuicem poni. nam et neutralis uerbi
declinatio actiua est et communis deponentisue passiua, et aliud est
esse actiuum uerbum, aliud habere actiui uerbi declinationem.
Aeneis 1.105
dat latus inclinatur.
cumulo altitudine.
cumulo]
exuberante fluctu, cum cumulo.
praeruptus in altum leuatus.
his pro
illis
uel
aliis.Aeneis 1.106
Hi pro illi uel alii, et bene
dicticW=
s.
dehiscens ualde hiscens. 'de' enim augentis est, ut in
Terentio "deamo te Syre".
Aeneis 1.107
aperit ostendit, ut Sallustius "caput aperire solitus", id est nudare, ostendere. sic alibi "uisa aperire procul montes". sane aliter hic 'aperit', aliter 'ostium aperit'.
harenis et ab harenis et cum
harenis, id est uel ab imo mouebatur mare uel cum
ipsis harenis, ut in tempestate solet.
Aeneis 1.108
tris Latinum est. genetiuus enim pluralis quotiens in 'ium' exit, accusatiuum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis'; quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'.
saxa latentia modo propter
tempestatem,
non ut quidam tradunt
tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent? haec
autem saxa inter Africam, Siciliam et
Sardiniam et Italiam sunt,
quae saxa ob hoc Itali aras uocant, quod ibi Afri et Romani
foedus inierunt et fines imperii sui illic esse uoluerunt. unde et
Dido "litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor".
quae arae a Sisenna "propitiae" uocantur. alii
dicunt
Graecos haec
saxa torquet iacit, inmittit, ut "torquet aquosam
hiemem". alibi 'torquet' deflectit, ut "torquet medios nox umida
currus". alibi regit et frenat, ut "cuncta tuo qui bella pater sub
numine torques". alibi sustinet et fert "axem umero torquet stellis
fulgentibus aptum".BWMOV\S
appellare. quidam insulam fuisse hunc locum
tradunt,
quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus
aiunt Poenorum sacerdotes rem diuinam facere solitos. has aras alii
Neptunias uocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annalium "apud
aras, quae uocabantur Neptuniae". Varro de ora maritima lib. I
"ut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam aut contra petunt.
nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose
se nauigare ac uerentur in pelago latentem insulam, quem
locum uocant aras".
Aeneis 1.109
saxa uocant itali mediis quae in fluctibus aras
ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras uocant. pro quibus
hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa
latentia torquet'. alii 'mediis (quae]2 fluctibus aras' legunt, ut sit
ordo 'saxa
uocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem
aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur
accipiunt.
Aeneis 1.110
mari summo uel in
summo, uel in placido.
Aeneis 1.111
in breuia et syrtes id est in breuia syrtium, quo modo "molemque et montes". 'breuia' autem uadosa dicit, per quae possumus uadere.
et syrtes syrtium "sinus duo sunt pares
natura, inpares magnitudine", ut Sallustius dicit.
uadis uada Aeneis 1.112
TA\ BRAXE/A.
Varro de ora
maritima
libro I
"si ab aqua summa non alte est terra dicitur uadus". et multi
sic legunt 'inliditque uadis atque aggere cingit harenae'.
(11/21/95)