lycios hi Troiae ad auxilium uenerant, qui mortuo rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo ait "comitum adfluxisse nouorum".
fidum fidelem. utrumque nomen idem
significat. quamuis quidam uelint fidum amicum,
fidelem seruum
dici.
et sic pronuntiandum, ut dolorem adferat talis socii amissio.
Aeneis 1.114
ipsius ante oculos ad maiorem dolorem: unde alibi "quaeque ipse miserrima uidi", item "qui nati coram me cernere letum fecisti".
ingens pontus magna pars ponti. et est tropus synecdoche.
a uertice aut a puppi, quae uertex nauis
est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi uertice, hoc est a septentrione,
ut ipse alibi "hic
uertex nobis semper sublimis". quidam 'uerticem'
hic
procellam
accipiunt.
in puppim pro puppim: addidit praepositionem.
pronus
Aeneis 1.115
PRHNH/S
. non nulli sane 'pronum' aduerbialiter legunt.
magister
Leucaspis, ut in sexto libro "Leucaspim et Lyciae ductorem
classis Orontem".
Aeneis 1.116
ter saepius, finitus numerus pro infinito. crebros enim
fluctus facit Aquilo, ut Sallustius "crebritate fluctuum ut Aquilone
solet". uel certe quod Graeci TRIKVMI/AN
appellant, ut Sallustius
"triplici fluctu".
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi
esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breues sunt,
sed ratione finalitatis plerumque producuntur in uersu, nescientes
hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum
syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur,
ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
torquet agens circum in gyrum circumagit.
uertex uertex
dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere uideatur: quod de
Charybdi legitur "atque imo barathri ter gurgite uastos sorbet in
abruptum fluctus", de qua ait Sallustius "Charybdis, mare
uerticosum".Aeneis 1.117
Aeneis 1.118
apparent aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' enim est oboedire, ut "paret amor dictis", 'apparere' autem, uideri, ut "apparet liquido sublimis in ae+re Nisus". et haec obseruatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant.
rari uel propter maris magnitudinem, uel quia una perierat nauis. uel 'rari' de multis, ut ostendat statim alios plures periisse. et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc euenit.
nantes prima uerbi positio est 'no nas nat', unde est "nare per aestatem liquidam". prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' breuis sit in eadem significatione.
in gurgite uasto tapinosis est, id est rei magnae humilis
expositio.
prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto subleuat,
ut hoc loco 'uasto' addidit. item cum de equo loqueretur ait "cauernas
ingentes".
Aeneis 1.119
arma uirum bene addidit 'uirum', id est uirorum. arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut "Cerealiaque arma", item "colligere arma iubet" et alio loco "dicendum et quae sint duris agrestibus arma".
troia differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis. nam cum prouinciam dicimus, nam Troia prouincia, Ilium ipsa ciuitas, et principale est nomen, breuis est 'Tro'. quando autem non est principale et deriuatio est, longa est 'Tro.', ut "Troius Aeneas".
gaza Persicus sermo est
et significat diuitias, unde Gaza urbs in
Palaestina
dicitur, quod in
ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret diuitias suas
condidit. est autem generis feminini, ut "et gaza laetus agresti".
quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum
potuerit aurum
natare, nescientibus gazas, id est opes, dici
omne quod possidemus. aut certe hyperbole
tempestatis,
ut etiam
ponderosa ferri potuerint.
per undas 'per' quidam nolunt * * * .Aeneis 1.120
iam ualidam zeugma est ab inferioribus 'uicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut "Troiugena, interpres diuum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et uolucrum linguas et praepetis omina pinnae". ecce hoc loco 'sentis' et ante dicta et sequentia concludit.
ilionei antiptosis est, pro
genetiuo enim datiuum posuit; nam constat huiusmodi Graeca nomina datiuum
singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei;
nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus: nec modo
'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetiuum, ut ipse sit qui
et datiuus. quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis
fit, qua plerumque
utuntur poetae, ut "urbem quam statuo
uestra est" pro urbs, item "haeret pede pes" pro pedi.
Aeneis 1.121
uectus qua uehebatur significat. et pro praesenti participio,
quod non
habemus,
praeteritum posuit. in Latino enim sermone a passiuo uerbo praesens
participium non est,
neque ab actiuo
praeteritum. sed quod uno sermone explicare non possumus aut
circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium pro
participio ponimus, sed usurpatiue, ut hoc loco factum est.
abas
Abantes aliquot tradunt: hic unus, Aeneae comes; alter quem in Troia
Diomedes occidit; tertius est Argiuus, cuius clipeum tertio libro
Apollini
consecrasse dicit Aeneam.Aeneis 1.122
uicit hiems 'hiems' duas res significat: aut tempus aut
uim uenti, per quam oritur tempestas. ergo
pro
loco
intellegendum
est. Accius "unde estis nautae huc hieme
delati". sic
et Varro.
laxis pro laxatis, nomen pro participio.Aeneis 1.123
imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius ex "igni
terra atque anima nascuntur et imbri", id est umore.
imbrem]
ueteres enim omnem aquam imbrem dicebant. Ennius imbrem pro
aqua marina "ratibusque fremebat imber Neptuni".
fatiscunt abundanter aperiuntur; 'fatim' enim abundanter dicimus, unde et adfatim, hiscere autem aperiri, uerbum frequentatiuum ab hiare.
(11/21/95)