Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the previous section, ahead to the next section, or to the menu.

Aeneis 1.13

italiam contra constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium: unde tollendi erroris causa adiecit 'contra Tiberina ostia', quae in infero mari sunt. aut certe [ideo] 'Italiam contra' quasi de aemula dictum accipiamus, ut non tantum situ quantum et animis contra. Ostiam uero ideo ueteres consecratam esse uoluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello nauali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.

longe ualde. Sallustius

Aeneis 1.13.9

"longe alia mihi mens est patres conscripti". aut certe 'maxime' uel 'praecipue', ut sit Carthago praecipue posita contra Tiberina ostia. Cicero pro Rabirio "et cum uniuerso populo Romano, tum uero equestri ordini longe carissimus". 'Tiberina' autem pro Tiberis posuit. quidam sane ita uolunt iungi, non 'longe ostia', sed 'longe diues', id est ualde diues.

Aeneis 1.14

diues opum modo tantum diues dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, ut "diues equum, diues pictai uestis et auri" iungentes tantum genetiuo casui.

studiisque asperrima belli causam ostendit mirabilem, dicens hos esse et bellicosos et diuites, cum otiosa semper sit opulentia. iure ergo hanc diligit Iuno et uult orbis regna sortiri. quae res odia eius in Troianos exagitat. et bene 'studiis', non 'studio', quia ter rebellauit contra populum Romanum.

Aeneis 1.15

fertur dicitur. et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more. uel certe 'fertur' creditur.

magis pro ualde.

Aeneis 1.16

posthabita non contempta, sed in secundis habita; namque in superiore uersu dixit 'magis', ut etiam originali loco seruetur adfectio.

samo sic Iuuenalis "et Samia genetrix quae delectatur harena".

coluisse samo deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam Samo'. 'coluisse' autem, quia ueteres colere dicebant etiam cum maior minorem diligeret, ut "ille colit terras". Plautus in Poenulo "Iuppiter qui genus colis alisque hominum".

hic illius arma figura creberrima aduerbium pro aduerbio posuit, praesentis loci pro absentis; debuit enim dicere 'illic'.

arma instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, ut "ferro accincta uocat".

Aeneis 1.17

currus aut uere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. thensa autem cum aspiratione scribitur A)PO\ TOV= QEI/OV, id est a re diuina. aut certe illud 'currus' quod ait "ductos alta ad donaria currus". habere enim Iunonem currus certum est. sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur "Iuno curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae uernulas". sane

hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus uiciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit. eadem et in diuersis generibus est obseruatio, ut magis uicino, siue masculinum sit siue femininum respondeamus, ut puta 'uir et mulier magna ad me uenit'. si autem plurali numero uelimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'uir et mulier magni ad me uenerunt'. sane 'fuit' pro fuerat.

gentibus pro gentium, datiuum pro genetiuo.

Aeneis 1.18

siqua 'qua' uacat et est ornatus causa positum, ut 'que' 'tandem' 'gentium' 'locorum' et reliqua, ut "dixitque et proelia uoce diremit".

iam tum ex quo constituta est a Tyriis colonis.

tenditque fouetque figurate dixit. non enim iam regnum fouet, sed tendit et fouet, ut regnum esse possit. et bene 'tendit', tamquam contra uerum, 'fouet' autem tamquam inbecillam aduersus Troianorum conatus.

progeniem uel Romanos, uel ut quidam uolunt Scipionem, qui Carthaginem diruit.

Aeneis 1.19

duci ductum iri. infinitiui modi a passiuo tempus praesens pro futuro posuit, uerbum pro uerbo, ut supra ostensum est.

Aeneis 1.20

audierat a Ioue aut a Fatis. non enim omnia numina habent diuinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua sponte diuinat, ut est "quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit". et perite 'audierat'; in Ennio enim inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis.

audierat bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret omnia pro sua uoluntate posse mutari.

tyrias arces Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. 'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per confusionem uerbi et nominis dictum est; nam 'arces' est uerbum, arceo arces, cum non sit nomen.

olim quandoque. et tria tempora significat: praeteritum, ut "olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis"; praesens, ut "tumidis quod fluctibus olim tunditur"; futurum, ut "nunc olim quocumque dabunt se tempore uires".

Aeneis 1.21

hinc populum late regem a Romanis. laudat autem eorum imperium dicendo 'populum regem'.

late regem pro late regnaturum, nomen pro participio. quidam hoc DHMOKRATIKW=S intellegunt. et 'hinc populum late regem belloque superbum uenturum excidio Libyae sic uoluere parcas' in Probi adpuncti sunt et adnotatum "hi duo si eximantur, nihilo minus sensus integer erit". sed Vergilius amat aliud agens exire in laudes populi Romani.

superbum nobilem, ut "ceciditque superbum Ilium".

belloque superbum] id est eminentem, gloriosum.

Aeneis 1.22

uenturum futurum, ut "idem uenturos tollemus in astra nepotes".

uenturum excidio ad excidium. nota figura.

libyae Carthaginis. et prouinciam pro ciuitate posuit. dicta autem Libya uel quod inde libs fiat, hoc est africus, uel ut Varro ait, quasi *L*I*P*I*V*I*A, id est egens pluuiae. sic Sallustius "caelo terraque penuria aquarum".

uoluere parcas aut a filo traxit 'uoluere' aut a libro; una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit. et dictae sunt parcae KATA\ A)NTI/FRASIN, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella. nomina parcarum Clotho Lachesis Atropos.


Continue to the next section or go back to the beginnning of this section, to the previous section, or to the menu.

(10/14/95)