Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the
previous section, ahead to the next section, or to the menu.

Aeneis 1.23

id metuens bis idem. archaismos. sane de futuro timor est, odium de praeteritis. metuebat ergo Carthagini, odium autem habebat propter causas sequentes. et est de utroque exemplum "conueniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat".

ueteris belli quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; si ad Iunonem referas, diu id est per decennium gesti. tunc autem ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla persona sit, ad poetam refertur. nunc ergo 'ueteris' ex persona poetae intellegendum. sic ipse in alio loco "mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantesque dei uultus" partem ad se rettulit, partem ad Tyrios, qui deum eum esse nesciebant.

saturnia antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio nomine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton dici. 'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit; Vergilius enim ubicumque Ioui uel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas eis crudelitatis adnectit, ut "nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis". et alibi "es germana Iouis Saturnique altera proles: irarum tantos uoluis sub pectore fluctus".

Aeneis 1.24

prima atqui Hercules prior contra Troianos pugnauit: unde modo 'prima' princeps accipienda est. nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, uel contra, ut "uoluentibus annis", significat enim uolubilibus. hac licentia et in hoc no mine usus est, ut primam pro principe poneret.

prima inter primos; alii pro olim; alii 'prima' simpliciter, postea enim alii dii interesse coeperunt; alii 'prima' non ordine, sed uoluntate. aliter "primusque Machaon"; ibi enim in primis intellegitur.

ad troiam 'ad' et 'apud' accusatiuae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut "ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos", item "ad Marcum Laecam te habitare uelle dixisti".

caris argis illic enim eam coli omnibus notum est. Argos autem in numero singulari generis neutri est, ut Horatius "aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas", in plurali numero masculini, ut hi Argi. ceterum deriuatio nominis Argiuos facit, non Argos.

Aeneis 1.25

necdum etiam aduerbium temporis. quis ante hunc?

causae irarum nunc de praeteritis loquitur. non nulli tamen +pro causa et dolore dictum accipiunt.

saeui autem dolores quod saeuire faciant.

Aeneis 1.26

alta mente repostum secreta, recondita. 'repostum' autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, nam "repostos" et "porgite" de Ennio transtulit: integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis.

Aeneis 1.27

iudicium paridis nota fabula est de malo aureo, Paridem pro Venere contra Iunonem Mineruamque iudicasse de forma. et bene 'iudicium Paridis', non fauor, ne re uera uideatur offensa. sic enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in Aenea nulla sit culpa.

spretaeque iniuria formae epexegesis est, hoc enim fuit iudicium Paridis: ut 'que' particula uacet, sicut illo loco "dixitque et proelia uoce diremit". licet multi separent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res. et 'spretae formae' referunt ad Antigonam, Laomedontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in ciconiam constat esse conuersam.

Aeneis 1.28

et genus inuisum propter Dardanum Electrae paelicis filium.

rapti stuprati, ut est "rapta Garamantide nympha". item "et raptas sine more Sabinas". uel certe quod ad caelum raptus sit a Ioue per aquilam, ut "sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis".

ganymedis honores Troi, regis Troianorum, filii. 'honores' autem dixit uel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, uel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit. ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo uiolatus sit, ut diuinos honores consequeretur. aut 'honores' propter formam, ut "et laetos oculis adflarat honores". sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et ciuitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum: quod cum euenisset, postea Ilium esse dirutam.

Aeneis 1.29

his accensa super 'his super' aut de his, aut super metum Carthaginis his quoque accensa.

Aeneis 1.30

troas bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum inuisum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Mineruam ob unius hominis delictum etiam eos quos amauerat perdidisse.

relliquias ut stet uersus geminauit l, nam in prosa reliquias dicimus. 'relliquias' autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, ut "et nostro sequitur de uulnere sanguis".

atque inmitis achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separauit interitum, ut "forsitan et Priami fuerint quae fata requiras". inmitem autem dixit etiam circa extinctum crudelem. et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus.

achilli propter O(MOIOTE/LEVTON detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa: nam alibi ipse ait "nec equis adspirat Achillis": ut Sallustius "a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum". detrahitur autem tertiae declinationis genetiuo. sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud Cretam insulam pemptus uocatus est, ut ueteres auctores tradunt.

Aeneis 1.31

arcebat prohibebat. significat autem et 'continet'. Ennius "qui fulmine claro omnia per sonitus arcet", id est continet.

Aeneis 1.32

acti fatis] nulla Iunonis inuidia est.

acti fatis si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum uoluntatem legimus, ut "fatis Iunonis iniquae", id est uoluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est uoluntate. uel 'fatis' pro malis, ut "nate Iliacis exercite fatis".

maria omnia circum in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio.

Aeneis 1.33

molis difficultatis. in sequentibus proprie "miratur molem Aeneas".

romanam condere gentem latenter ostendit hinc odium Iunonis Aeneam pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat.


Continue to the next section or go back to the previous section, or to the menu.

(10/14/95)