Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the previous section, ahead to the next section, or to the menu.

Aeneis 1.34

uix hoc loco mox significat uel statim.

e conspectu ut adhuc de Sicilia possent uideri. et ut Homerus omisit initia belli Troiani, sic hic non ab initio coepit erroris.

Aeneis 1.35

laeti uel alacres et ueloces, ut est "et laetus eois Eurus equis", item "et uirgea laetus pabula", id est festinus, cum intentione; uel re uera laeti, quamquam incongruum sit post Anchisae mortem. sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. sic enim et in septimo Iuno irascitur, ubi "laetum Aenean Siculo prospexit ab usque Pachyno". uel 'laeti' PRO/QVMOI, ut "omnisque iuuentus laeta".

salis maris secundum Homerum. salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus; cum iocos significamus pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus "non soliti lusere sales". aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum significamus, ut Terentius "qui habet salem, quod in te est", id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri: et neutra triptota sunt, nec ab hoc accusatiuo nominatiuus esse potest 'hoc salem'.

Aeneis 1.36

sub pectore pro in pectore.

uulnus de praeterito dolorem dixit, de futuro metum, ad utrumque 'uulnus' rettulit.

Aeneis 1.37

haec secum subaudimus locuta est, deest enim. et hoc fictum est, ut superius diximus. unde enim hoc sciret poeta? bene autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in quarto solam inducit Didonem "en quid ago?"

haec secum] quia uehementior adfectus est sine conscio, ut "et casum insontis mecum indignabar amici" et "crudelia secum fata Lyci". e contrario "qui cum partiri curas".

mene 'ne' non uacat, significat enim ergo et est coniunctio rationalis.

incepto desistere tolerabilius enim est non inchoare, quam incepta deserere, ut Terentius "uerum si incipias, neque pertendas nauiter". et 'mene' sic habet emphasin, ut "ast ego, quae diuum incedo regina".

uictam sic et in septimo "uincor ab Aenea". se uictam pronuntiat uelut uictam. alii iratam tradunt.

Aeneis 1.38

nec posse italia detraxit more suo praepositionem prouinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'.

teucrorum quia Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam uenerunt. facta ascensione hospitio a Dardano accepti de aduenis ciues facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit.

auertere id est in perpetuum.

regem hoc est, quia +nihil amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, ut "Aeole, namque tibi". contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine nominantur, ut "Iunonis grauis ira". et "pacem te poscimus omnes Turne". et bene 'regem' inuidiose; non enim dixit Troianos, sed unum hominem Troianum.

Aeneis 1.39

quippe uetor fatis re uera, inquit, fata me prohibent. ergo Iuno ignorat uim fatorum. sed hoc non possumus dicere, quia superius lectum est "si qua fata sinant et audierat". hoc ergo est. omnis res hominum aut ex nostra uoluntate descendit, ut puta sedere surgere; aut ex fati necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum uoluntate, ut nauigare uel honoribus frui. nunc de nauigatione agitur; et bene inuidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei possint fata detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se reginam contra exulum fata posse aliquid, si Mineruae numen inferius ualuit contra fata uictorum.

pallasne Minerua A)PO\ TOV= PA/LLEIN TO\ DO/RV, id est ab hastae concussione; uel quod Pallantem gigantem occiderit. sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum meditatur,

Aeneis 1.39.14

belli exemplum adfert "Mars perdere gentem inmanem Lapithum ualuit". 'ne' autem coniunctio expletiua uidetur. an aliter?

exurere exuri dicitur de quo nihil superest, ut "quid memorem exustas Erycino in litore classes?"

classem ad inuidiam posuit, ut pro una naui classem dicat. sic Venus "nauibus infandum amissis", cum Orontes solus perisset. aut re uera unam nauem significat, ut Horatius "me uel extremos Numidarum in agros classe releget". classis enim dicta est A)PO\ TW=N KA/LWN, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et KALOPO/DIA.

Aeneis 1.40

argiuum quasi et illud contra fata. et 'Argiuum' pro Argiuorum; uidetur autem specie accusatiui singularis pro genetiuo plurali usus. et bene 'Argiuum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut supra "pro caris gesserat Argis".

potuit ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et inuidiose potentiam Mineruae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere.

Aeneis 1.41

unius ob noxam in istis sermonibus unius illius ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione: nam quotiens uocalem longam uocalis sequitur, ei uires detrahit, ut est "insulae Ionio in magno et sub Ilio alto". et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paenultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius ob noxam' et contra "nauibus infandum amissis unius ob iram prodimur".

noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. quidam noxa quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit historiam; dicitur enim Minerua in tantum ob uitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax fuerat, sicut Annaeus Placidus refert.

furias amorem, ut in bucolicis "seu quicumque furor". alii sic accipiunt, quasi illum in furore deliquisse dicat, Troianos scientes.

oili Oilei. et non uacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum Telamonius, hic amore, qui Cassandram in templo Mineruae capto Ilio stuprauit. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius "Deiphobe Glauci", id est filia, et "Hectoris Andromache", id est uxor. sane hic Aiax, Oilei filius a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere putaretur.

Aeneis 1.42

ipsa bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita uindicta: unde plus dolet Iuno alienis se uiribus niti, ut Aeoli uel inferorum, sicut ipsa "flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo".

rapidum uelocem, ut est "cum rapidus sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas" item "rapidiue potentia solis". [sed] cum Varro diuinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Mineruae, quaeritur, cur Minerua Iouis fulmen miserit. antiqui Iouis solius putauerunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iouis Iunonis Mineruae, sic quoque aliorum: nam de Iunonis fulmine Accius ait "praeferuido fulgore ardor iniectus Iunonis dextra ingenti incidit". quare tum non posuit Mineruam misisse fulmen suum? sed multi dicunt, habere quidem Mineruam ut Iouem et Iunonem fulmen, sed non tantum ualere, ut uindictam suam possit implere, nisi usa esset Iouis fulmine: unde merito queritur Iuno, Mineruam, cum de numero minorum sit qui fulmen habent, usam tamen Iouis fulmine.

iaculata in libris Etruscorum lectum est iactus fulminum manubias dici et certa esse numina possidentia fulminum iactus, ut Iouem Vulcanum Mineruam. cauendum ergo est, ne aliis hoc numinibus demus. et 'iaculata' pro iaculans, participium passiuum pro actiuo.

e nubibus secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari. et indignatur Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerua ac Iouis fulmine usa sit, cum sibi neutrum prosit.

Aeneis 1.43

disiecitque quidam uolunt fulminum genera quattuor esse: unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, tertium corripiens, quartum infigens: quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'.

rates abusiue naues; nam proprie rates sunt conexae inuicem trabes. Varro ad Ciceronem "ratis dicta nauis longa propter remos, quod hi supra aquam sublati dextra et sinistra duas rates efficere uidentur. ratis enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti aqua ducuntur. hinc nauiculae cum remis ratariae dicuntur".

Aeneis 1.44

illum auctorem scilicet criminis.

expirantem flammas non animam dicit 'flammas', sed cum anima fulminis flammas uomentem. et ut superius pleno nomini adiecit 'opum', id est "diues opum", sic hic uerbo; cum enim plenum sit 'expirantem', addidit 'flammas', ut alio loco 'animas', ut "confixi expirant animas". alii 'expirantem' anhelantem accipiunt. Probus et 'tempore' legit, ut ipse "liquefacto tempora plumbo". sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiace "in pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iouis". qui 'tempore' legunt de topica historia tractum dicunt; nam Ardeae in templo Castoris et Pollucis in laeua intrantibus post forem Capaneos pictus est fulmen per utraque tempora traiectus. et singulare nomen pro plurali. totius autem Italiae curiosissimum fuisse Vergilium multifariam apparet.

Aeneis 1.45

turbine uolubilitate uentorum.

scopulo saxo eminenti. 'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento nauium, A)PO\ TOV= SKEPA/ZEIN. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae.

infixit Cornutus ait 'inflixit' uerius, quod sit uehementius.

Aeneis 1.46

ast ego nunc conparat singula. et ne leue esset quod dixerat 'ego', addidit 'deorum regina'; sic Sallustius "uos autem, hoc est populus Romanus".

diuum autem pro diuorum, sicut 'Argiuum'.

incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut "regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior", Sallustius "sed subl incedunt per ora uestra magnifici".

Aeneis 1.47

et soror et coniunx physici Iouem aetherem, id est ignem uolunt intellegi, Iunonem uero aërem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. sed quoniam Iuno, hoc est aër, subiectus est igni, id est Ioui, iure superposito elemento mariti traditum nomen est. Iouem autem a iuuando dixerunt; nulla enim res sic fouet omnia, quemadmodum calor.

tot annos licenter in istis elocutionibus et accusatiuo et ablatiuo utimur. dicimus enim et 'tota nocte legi' et 'totam noctem legi'. honestior tamen elocutio est per accusatiuum. sane 'tot annos' continuationem significat, 'tot annis' autem interuallum.

Aeneis 1.48

et quisquam non Troianorum, sed omnium generaliter.

iunonis autem pro 'meum', nomen pro pronomine.

Aeneis 1.49

praeterea postea, ut "praeterea uidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem".

supplex breuiter utrumque dixit; aut enim suscipiuntur uota precibus, aut honore redduntur. et ostendere uult, non solum non sibi supplicandum, sed nec simplici ueneratione dignam futuram.


Continue to the next section or Go back to the beginnning of this section, to the previous section, or to the menu.

(10/14/95)