Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the previous section, ahead to the next section, or to the menu.

Aeneis 1.50

talia flammato quod superius intermiserat nunc reddidit. nam dixerat superius 'haec secum' et modo ait 'uolutans', id est cogitans. multi sane 'talia uolutans' talia reuolutans accipiunt.

Aeneis 1.51

nimborum nimbi nunc uentos significant, plerumque nubes uel pluuias: ergo prout locus fuerit intellegamus. proprie tamen nimbi uocantur repentinae et praecipites pluuiae; nam pluuias dici

Aeneis 1.51.4

mus lentas et iuges. et figurate 'patriam, loca'; unum enim uarietas ipsa significat.

loca feta nunc plena, ut alio loco "feta armis". sciendum est autem fetam dici et grauidam et partu liberatam, ut "fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro"; enixam autem eam fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. item fetam grauidam illo loco ostendit, "non insueta graues temptabunt pabula fetas". ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto discreuit, dicens 'graues fetas', ut bonum facinus et malum facinus dicimus, bonum uenenum et malum uenenum.

austris figura est celebrata apud Vergilium: et est species pro genere. legerat apud Ennium "furentibus uentis", sed quasi asperum fugit et posuit 'austris' pro uentis.

Aeneis 1.52

aeoliam uenit nouem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. unde et Vergilius ait "Aeoliam Liparen". poetae quidem fingunt hunc regem esse uentorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra uentorum inperitis uisus est uentos sua potestate retinere.

aeoliam uenit in Aeoliam. detraxit (praepositionem]2, ut "Italiam fato". Aeolus Hippotae siue Iouis siue Neptuni filius. qui cum immineret bellum, quo Tyrrhenus, Lipari frater, Peloponnesum uastare proposuisset, missus ab Agamemnone, ut freta tueretur, peruenit ad Liparum, qui supra dictas insulas regebat imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in matrimonium sumpsit et Strongulam insulam in qua maneret accepit.

hic illic, ut superius "hic currus fuit".

uasto antro physica ratione hoc fingit poeta. naturale enim est ut loca concaua plena sint uentis. sane 'uasto' pro desolato ueteres ponebant. Ennius Iphigenia "quae nunc abs te uiduae et uastae uirgines sunt". ponebant et pro magno. Clodius commentariorum "uasta: inania magna".

Aeneis 1.53

luctantes elaborantes egredi uel inter se saeuientes.

sonoras graues sonis, et est tempestatis epitheton. ordo autem talis est, Aeolus uentos et tempestates sonoras uasto antro premit. quidam 'sonoras' semper strepentes tradunt, ut "fluminibusque sonoris"; nam sonorum est quidquid sine intermissione sonum seruat, sonans uero quod ad tempus auditur. male autem quidam accipiunt 'sonoras' pro sonantes, cum sit proprium 'sonoras', ut QA/LASSA/ TE H)XH/ESSA. aliud est enim H)XOV=SA, id est sonans.

Aeneis 1.54

ac uinclis et carcere frenat translatio est per poeticam licentiam facta. carcer autem est undecumque prohibemur exire, dictus quasi arcer ab arcendo. locum autem, in quo seruantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde uero erumpunt quadrigae, carceres dicimus numero tantum plurali, licet plerumque usurpet poeta, ut est "ruuntque effusi carcere currus". alii uinclis carceris tradunt, ut "quam ferro excisam crebrisque bipennibus instant".

Aeneis 1.55

illi indignantes hic aperte ostendit, quid sit 'luctantes'.

magno cum murmure montis non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant. et est maior sensus: sic fremebant, ut etiam antra possent sonare.

cum murmure montis] sic dixit Pacuuius "murmur maris", quia uentos murmur sequitur, ut ipse alibi "magno misceri murmure pontum".

Aeneis 1.56

circum fremunt quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia recusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundo "ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset", id est recusare. ita et hic ostendit uentos imperia recusantes. non numquam 'fremere' uelle significat, ut "arma amens fremit, arma toro tectisque requirit".

celsa arce secundum quod superius diximus. uenti enim melius deprehenduntur ex alto.

sedet non otiatur, sed curat; apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, ut alio loco ait "Turnus sacrata ualle sedebat".

Aeneis 1.57

mollitque animos id est uentos A)PO\ TW=N A)NE/MWN, ut ipse alibi "quantum ignes animaeque ualent" et Horatius "inpellunt animae lintea Thraciae". 'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, uitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.

Aeneis 1.58

maria ac terras caelumque profundum atqui quattuor elementa sunt, terra aqua ae+r aether. sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia uenti non turbant superiora, ut ait Lucanus "pacem summa tenent", sed aut terras aut maria aut ae+rem. nam caelum hoc loco pro a%euml;re posuit, ut Lucretius "in hoc caelo qui dicitur ae+r". 'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut 'supremum' (et]2 altum "pro supreme Iuppiter", (et]2 postremum. potest et ad maria et ad terras referri. quidam 'profundum' in profundum accipiunt, alii pro funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem, sic alibi fastigia de infima parte "forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras".

Aeneis 1.59

ferant auferant; et est aphaeresis.

rapidi ueloces, ut supra.

uerrantque uerrere est trahere, a rete, quod uerriculum dicitur. est autem principalitas uerbi uerro uerris, praeteritum uersi, unde et fit participium uersus, hinc alibi "et uersa puluis inscribitur hasta", id est tracta.

Aeneis 1.60

speluncis atris uel tenebrosis, uel magnis.

Aeneis 1.61

id metuens timens. ergo Iuppiter timet, non sibi, sed elementis, ne turbentur eruptione uentorum, ut si bellorum tempore dicas uirum fortem timere, non sibi, sed liberis suis.

hoc metuens] prouidens cauens.

molemque et montes id est molem montis. et est figura, ut una res in duas diuidatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio loco "pateris libamus et auro", id est pateris aureis.

Aeneis 1.62

foedere modo lege, alias pace, quae fit inter dimicantes. foedus autem dictum uel a fetialibus, id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, uel a porca foede, hoc est lapidibus occisa, ut ipse "et caesa iungebant foedera porca".

Aeneis 1.63

et premere et laxas sciret dare iussus habenas permansit in translatione, ut "uinclis et carcere frenat". 'iussus' autem ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio. nam tolle hoc, et maior est omnibus diis, si ad eius uoluntatem possunt elementa confundi: ut ipse "Aeolus mihi iussa capessere fas est". simul uentorum ostenditur uis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio.

et premere e. l. s. d. i. h.] alioquin Iunoni obsequi non posset. alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum.

Aeneis 1.64

ad apud quem, ut supra.


Continue to the next section or Go back to the beginnning of this section, to the previous section, or to the menu.

(10/14/95)