aeole rhetoricum est in omni petitione haec obseruare, ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere uento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim quod contra inimicos petimus iustum est. modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.'
aeole
incute uim uentis ordo ipse est. et est
figura parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod
parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo
perdurat; plenum namque est 'Aeole incute uim uentis'. item
"Aeneas rapidum ad naues praemittit Achatem". ellipsis autem
est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est "quos ego
post mihi non simili poena"; deest enim 'adfligam'.
aeole]
sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine
inci
diuum pater atque hominum rex Iuppiter.
et periphrasis
est,
id est circumlocutio. 'pater' autem a Vergilio ad
eminentiam ponitur,
ut "pater
Aeneas" et "pater Appenninus".
Aeneis 1.66
et mulcere dedit fluctus et tollere uento aliud
pendet ex alio; nam qui potest mulcere, potest et tollere, id est
erigere in tempestatem. 'mulcere' autem delenire.
hinc
mulsum quod
Aeneis 1.66.4
dulcedine animos nostros permulceat. alii 'mulcere' mitigare, mollire
uel fouere.
Aeneis 1.67
gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed
nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae
aut ad Troianam gentem refertur.
tyrrhenum] Tyrrhenus
cum
fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi
his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam
relinquente aut uolente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus.
consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant,
alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque uacaretur. atque hac
lasciuia excogitauerunt
talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae
modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus auocati
ciues facilius tolerarent ieiunium. nouissime tamen quia uincebat
necessitas nec ulla
consilia famem releuarent, sortiti sunt, uter ex fratribus
cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus
sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo uocatur periit.
cuius filius Tuscus cum populo euasit in regionem Tusciam, quae ab
eo nomen accepit.
tyrrhenum Tyrrhenum mare dictum est uel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, uel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitauerunt. namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in naui, quo duceretur rogauit; responderunt illi, quo uellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. at coeperunt alio uela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit uideri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod stuprum Libero pendet ex alio; nam qui potest patri inferre temptauerint ac propterea hoc pertulerint.
mihi nauigat id est in meum dolorem.
nauigat aequor figura Graeca est; nos enim
dicimus per aequor nauigat. similiter etiam alio loco "terram,
mare, sidera iuro", cum latinitas exigat, ut addatur praepositio
per. et non uacat quod 'Tyrrhenum' addidit;
uidetur enim dicere,
iam eis Italiam esse uicinam.
Aeneis 1.68
ilium in italiam portans id est res Ilienses. et inuidiose dicit Ilium, quasi ipsam cernat ciuitatem, cum Troianos aspexerit. et bene 'Ilium', hoc est quam fata stare noluerint.
uictosque penates a Graecis. tacite
occurrit quaestioni: portat
quidem deos,
sed uictos, hoc est contemnendos, ne facere contra
inuictos
nollet.
Aeneis 1.69
incute uim uentis duplex sensus est: 'incute' enim si inice significat, 'uentis' datiuus est casus, hoc est, parua est eorum, etiam tu eis da magnam uim; si autem 'fac', septimus casus est, et erit sensus: fac uim Troianis per uentos, hoc est, per uentos uim in Troianos incute. Ennius "dictis Romanis incutit iram".
submersasque obrue puppes ordo est inuersus in sensu; ante enim
est
ut obruantur fluctibus, et sic submerguntur. tota autem Iunonis petitio
in sequentibus
explanatur.
submersasque obrue p. id est obrue,
ut submergas. aut age diuersos hoc est disperge illos per diuersa,
ne
ad Italiam ueniant; duobus enim generibus deletur exercitus, aut
internecione
aut dispersione.
et dissice corpora hic mutauit coniunctionem, nam
dicendum erat 'aut dissice corpora'.Aeneis 1.70
corpora ponto tam uirorum
quam nauium, ut ipse alio loco cum de nauibus loqueretur "et toto
descendit corpore pestis". sciendum sane est artem hanc esse
petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus: quod
etiam nunc Iuno facit. scit namque se fatis obstare non posse, sed
hoc agit, ut eos arceat ab Italia.
Aeneis 1.71
sunt mihi bis septem non sine ratione Iuno nymphas dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim ae+r, de quo nubes creantur, ut est "atque in nubem cogitur ae+r", ex nubibus aquae, quas nymphas esse non dubium est. ideo autem nympham Aeolo pollicetur, quia uentorum rex est, qui aquae motu creantur. bene ergo ei iungitur origo uentorum. sane notant Vergilium critici, quia marito promittit uxorem: quod excusat regia licentia, ut Sallustius "denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius". uel certe quod ex priore coniuge inprobos filios Aeolus habuerit, uel quod haec quam promittit inmortalis est. alii uolunt Iunonem per iram oblitam, Aeolum uxorem et filios habere; quod exinde adserunt, quia Aeolus ad haec nihil ei responderit. et bene Iuno sic pollicetur, quasi Aeolo beneficium ante non concesserit. econtra Aeolus non ad praesens, sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'.
praestanti corpore nymphae bene etiam istas laudat, ut maior
sit in Deiopea pulchritudinis gloria. laudabilius enim est superare
laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum.
harum autem quattuordecim nomina, ut quidam uolunt, in Georgicis
inuenimus. 'praestanti' autem 'corpore' pro
praestantis corporis,
ablatiuum pro genetiuo.
quarum quae forma dicimus et per se 'quarum quae
pulcherrima', et plus ornauit inferendo 'forma pulcherrima'.Aeneis 1.72
Aeneis 1.73
conubio iungam deest eam; et conubium est ius legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu breuem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco longam posuit, ut est "Hectoris Andromache Pyrrhin conubia seruas?" item "cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit" et "per conubia nostra" et "Nomadumque petam conubia supplex". sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione uel deriuatione principalitatis natura corrumpitur.
conubio iungam stabili propriamque dicabo multa in
unum contulit
uersum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam,
dicendo 'stabili'
longam promittit concordiam, id est quae
diuortio careat, dicendo 'propriam' adulterii remouet suspitionem.
quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in
usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad
obsequium datus est. alii 'dicabo' dabo accipiunt.
Terentius "iam
hanc operam tibi dico", id est do, sicuti ab eo quod est dico participium
a passiuo dictus
facit, ut est "Iunoni infernae dictus sacer",
quamuis alibi lectum sit "templis sibi ferre dicatis". 'propriam dicabo'
autem deest 'tibi
eam'. 'propriam' autem possumus uel firmam
uel perpetuam accipere, ut "si proprium hoc fuerit". Terentius "nihilne
esse cuiquam proprium" et "quod uoluptates eorum propriae
sunt" et "da propriam, Thymbraee, domum".
omnes annos bene, quia dea est; non enim usque ad
senectutem.Aeneis 1.74
meritis praestitis, ut alibi "nec te regina negabo
promeritam",
id est praestitisse. et alterum pendet ex altero; meritum
enim non nisi ex praestantis descendit beneficio.
pulchra prole] bene postremum addidit propter
quod
matrimonium contrahitur, pulcherrimos filios. et mire hoc Iuno Lucina
promittit, quasi non ob libidinem offerat.Aeneis 1.75
pulchra prole notanda
figura; frequenter enim hac utitur. nam quod nos per genetiuum
singularem dicimus, antiqui per septimum dicebant, ut hoc loco
'parentem pulchra prole', id est pulchrae prolis. et simpliciter
intellegendum est; errant namque qui dicunt ideo 'pulchra' dixisse
propter Canacen et Macareum in se inuicem turpissimos fratres.
illi enim alterius Aeoli filii fuerunt.
Aeneis 1.76
aeolus haec subaudis 'dixit', quod ex posterioribus intellegitur, ut supra notauimus.
regina inferioris personae reuetentia est maiorem meritis
appellare,
non nomine; contra maioris
est minorem nomine tantum uocare. qui ordo non nisi per indignationem
corrumpitur, ut
in duodecimo Sages in extremis rebus
Turnum non regem uocat, ut "ruitque inplorans nomine Turnum". et alibi de
Aristaeo "et
te crudelem nomine dicit".
optes optare non tantum eligere significat, ut alibi
"optauitque locum Aeneis 1.76.9
regno", sed etiam uelle, ut hoc loco 'quid optes' quid uelis. Lucilius
in VI. "quid ipsum facere optes", id est uelis. alii 'quid optes'
quid petas. sane seruauit ordinem; nam qui promittit statim a primo
polliceri debet, post si qua uult addat, ut auditor expectatione non
pendeat.Aeneis 1.77
explorare deliberare; superius namque multa poposcerat Iuno. hoc ergo dicit: tuum est deliberare, quid uelis. aut certe aperire uel pensare, quale sit desiderium. alii explorare Iouis animum; aut certe 'explorare' explanare; aut certe statuere, an aequum sit quod petis, tuus enim hic labor est.
mihi iussa capessere fas est
figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus
significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait: licet
mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris.
item "munera nec sperno", id est libenter accipio.
mihi iussa capessere fas est]
hoc secundum ea quae aliter dicuntur, aliter
audiuntur
dictum
est. [nam] cum dicit non se posse (non]2 inplere quae Iuno
praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta. 'mihi' sane
ultima syllaba produci debet, quia hoc casu omnia uel nomina uel
pronomina uel
participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere'
autem est saepe capere.Aeneis 1.78
tu mihi quodcumque hoc regni rediit ad physicam rationem. nam
motus
aëris,
id est Iunonis, uentos creat, quibus Aeolus
praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut uerecunde ait, ne uideatur
adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest uentos, id
est rem inanem
tenere?
tu mihi q. h. r.] hoc ad illud
respondet 'namque tibi diuum pater atque hominum rex'.
quodcumque h.
r.] quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo
quod 'clauso uentorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso
uentos emittere.
iouemque concilias hysteroproteron in sensu.
non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Ioui, quasi superiori.
conciliantur autem
noui, reconciliantur antiqui.
Aeneis 1.79
tu das epulis accumbere diuum hoc est, tu me deum
facis. duplici enim ratione diuinos honores meremur, dearum coniugio et
conuiuio
deorum. unde et in bucolicis "nec deus hunc
mensa, dea nec dignata cubili est". sane 'epulis
accumbere'
secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes uescebantur,
sicut ipse
meminit "gramineoque uiros locat ipse sedili" et
"perpetuis soliti patres considere mensis". et apud Homerum
sedentes dii epulantur.
nimborumque nubium, ut "et lunam in nimbo nox
intempesta tenebat".Aeneis 1.80
(10/14/95)