Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the previous section, ahead to the next section, or to the menu.

Aeneis 1.81

haec ubi dicta et a Iunone et ab Aeolo. et 'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt. et 'haec ubi dicta' pro postquam, aduerbium locale pro temporali.

cauum ordo est, conuersa cuspide cauum montem in latus inpulit. et alibi "in latus inque feri curuam compagibus aluum contorsit". alii 'in latus' pro latus accipiunt. Ennius "nam me grauis impetus Orci percutit in latus".

inpulit in latus] quasi in rem quae facile cedit ictui.

Aeneis 1.82

agmine uel inpetu uel multitudine. agmen enim polysemus sermo est. nam inpetum significat, ut "illi agmine certo Laocoonta petunt"; multitudinem, ut "uocat agmina saeua sororum". etiam incedentem exercitum 'agmen' uocamus.

Aeneis 1.83

qua data et in undecimo "coeant in foedera dextrae qua datur". 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad uotum uentorum uidetur rettulisse.

porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest uel inportari uel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est.

turbine ui uentorum. et sciendum est, quod quando appellatiuum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius "Turbonis in armis".

Aeneis 1.84

incubuere mari tria dicit elementa turbata: 'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.

Aeneis 1.85

eurusque notusque cardinales quattuor uenti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut "stridens aquilone procella".

una eurusque notusque et africus] bene modo hos tres uentos inferiores tantum nominauit, qui a sedibus imis mare commouent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eo "KAI\ BORE/HS AI)QRHGENE/THS, ME/GA KV=MA KVLI/NDWN".

ruunt autem modo eruunt.

procellis procella est uis uenti cum pluuia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moueat.

Aeneis 1.87

insequitur clamorque uirum quia praecesserat uentorum sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere.

stridorque rudentum proprie; nam in funibus stridor est. 'stridor' autem est sibilus. Pacuuius in Teucro "armamentum stridor et rudentum sibilus".

Aeneis 1.88

eripiunt s. n. Accius in Clytemestra "deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit".

Aeneis 1.89

teucrorum ex oculis numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flauerint uenti. quod autem dixit diem eripi, ad uidentum oculos rettulit, non ad naturam.

teucrorum e. o.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa erat.

nox incubat nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem ideo dixit, quod alienum tempus inuasit. nam incubare proprie dicitur per uim rem alienam uelle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil interualli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicis "ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra".

Aeneis 1.90

poli axes, id est extremae partes caeli. duo enim sunt, notius et borius, a quibus totum caelum contonuisse significat.

aether aetherem hoc loco pro ae+re posuit. nubes enim, unde et fulmina, ae+ris sunt, non aetheris: et frequenter Vergilius duo ista confundit.

Aeneis 1.91

intentant minantur, ingerunt.

omnia autem ad superiora rettulit.

Aeneis 1.92

extemplo ilico statim. et est augurum sermo. templum enim dicitur locus manu designatus in ae+re, post quem factum ilico captantur auguria.

aeneae seruauit TO\ PRE/PON, ut Aeneam ultimum territum dicat.

frigore timore. et est reciproca translatio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio "uxorem tuam pauitare aiunt" non timere, sed laborare frigoribus; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut est "aut Boreae penetrabile frigus adurat". nam et Graeci FRIKTA\ dicunt quae sunt timenda, ut Homerus ["DW=RA ME\N OV)K E)/T' O)NOSTA/"]. Liuius in Odyssia "igitur demum Vlixi cor frixit prae pauore". reprehenditur sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos uersus Homeri transtulerit "KAI\ TO/T*) *)ODVSSH=OS LV/TO GOV/NATA, KAI\ FI/LON H)=TOR, O)XQH/SAS D' A)/RA EI)=PE PRO\S O(\N MEGALH/TORA QVMO/N". nam 'soluuntur frigore membra' longe aliud est, quam LV/TO GOV/NATA: et 'duplices tendens ad sidera palmas talia uoce refert' molle, cum illud magis altum et heroicae personae PRO\S O(\N MEGALH/TORA QVMO/N. praeterea quis interdiu manus ad sidera tollit, aut quis ad caelum manum tendens non aliud precatur potius, quam dicit 'o terque quaterque beati'? et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic uero uociferatur.

Aeneis 1.93

ingemit non propter mortem ingemit, sequitur enim 'o terque quaterque beati', sed propter mortis genus. graue enim est secundum Homerum perire naufragio, quia anima ignea est et exstingui uidetur in mari, id est elemento contrario.

duplices duas, secundum morem antiquum. nam duplices duos dicebant, ut hoc loco, et binos duos, et utrosque pro utrumque, ut Cicero "binos habebam, iubeo promi utrosque". item Sallustius cum de duobus loqueretur "hi utrique ad urbem imperatores erant".

palmas manus explicitas.

Aeneis 1.94

talia uoce refert profert. 're' abundat. alibi 'refert' respondet, ut "Anna refert". sic in consuetudine dicimus: ille mihi rettulit.

o terque quaterque id est saepius; finitus numerus pro infinito. et sic erupit in uocem cum dolore Homerus TRI\S MA/KARES *DANAOI\ KAI\ TETRA/KIS, OI(\ TO/T' O)/LONTO. et hoc principium quidam acephalon dicunt, cum intellegi debeat, multa eum intra se cogitasse, postremo in haec erupisse.

Aeneis 1.95

quis et quis et quibus significat: secundum artem enim sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt datiuus et ablatiuus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. denique Cato in originibus ait "si ques sunt populi". et declinauit 'ques quium', ut 'puppes puppium'.

moenibus altis propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia pergama uocantur, sicut Aeschylus dicit.

Aeneis 1.96

oppetere ore terram petere, id est mori. possumus autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem. ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat.

fortissime gentis atqui in artibus legimus superlatiuum gradum non nisi genetiuo plurali iungi. constat quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. bene ergo iunxit, in gente enim plures sunt, ut alibi ipse "ditissimus agri Phoenicum"; non enim unus est ager Phoenicum. item Sallustius "Romani generis disertissimus". aut superlatiuo pro comparatiuo usus uidetur, quasi fortissimis comparandus, non ut uulgo creditur praeferendus. sane quaeritur, cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius, unde et Sallustius ait "primum Graecorum Achillem". multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem uulnerauit et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae uolunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuuenalis "uel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae".

Aeneis 1.97

tydide uocatiuus Graecus est; si enim latine diceret, o Tydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae in 'des' exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut "saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector". Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam uenit, quod plenius in XI. libro habes. +eo tempore statua cum in templo Apollinis Delphici staret, ui quadam diuina ad Corcyram migrauit (et uisa est muros Corcyraeorum defendere: nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta est.

Aeneis 1.98

non potuisse quasi semper uoluerit.

animam hanc quasi cum dolore 'animam hanc', ac si diceret infelicem, quae ad laborem nata est.

effundere secundum eos qui dicunt sanguinem esse animam, ut ipse alibi "purpuream uomit ille animam". nam alio loco aliorum opinionem sequitur, qui dicunt spiritum esse animam, unde est "atque in uentos uita recessit".

Aeneis 1.99

saeuus magnus, ut superius diximus. uel fortis, uel bellicosus, ut est "et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis". uel aduersus hostes 'saeuus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum erat ab Aenea saeuum Hectorem dici. aut 'saeuus', quod aduersum Antenorem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. (aut]2 ideo 'saeuus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae telo' uult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, quod ipse optauerit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur. et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est, et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia fuerunt.

Aeneis 1.100

sarpedon et in ultima possumus accentum ponere et in paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinauit et 'Sarpedontis', unde et uarius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usurpauit; naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetiuum in 'dontis' miserit, a circumflexo uenit, qui est in ultima syllaba nominatiui, ut DemophW=n DemophW=ntis, LaocW=n LaocW=ntis. sic ergo et SarpedW=n, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iouis filius et Laodamiae, ut alio loco "quin occidit una Sarpedon mea progenies", occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto. huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo.

simois nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. nam si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda a fine breuis est. sane bene fecisse uidetur Simoentis mentionem, ut ibi uideatur pati se optauisse, ubi genitus est, ut alibi "tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?"

sub undis et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'uoluit'; uaria ergo distinctio est.

correpta rapta.


Continue to the next section or Go back to the beginnning of this section, to the previous section, or to the menu.

(11/21/95)