Seruii Grammatici in Vergilii carmina commentarii

Commentarius in Aeneida

Liber I


Go back to the menu.

Aeneis 1 praefatio

In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae uita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec uita est. patre Vergilio matre Magia fuit; ciuis Mantuanus, quae ciuitas est Venetiae. diuersis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. adeo autem uerecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. omni uita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem

"Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
  nocte die tutum carpe uiator iter."
scripsit etiam septem siue octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. postea ortis bellis ciuilibus inter Antonium et Augustum, Augustus uictor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter ciuium culpam, sed propter uicinitatem Cremonensium: unde ipse in bucolicis "Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae". amissis ergo agris Romam uenit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendauitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendauit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus uero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius inuenimus uersiculos, ut "hic cursus fuit", et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic
"Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen, et egressus siluis uicina coegi
ut quamuis auido parerent arua colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma uirumque cano"

et in secundo hos uersus constat esse detractos

                     "aut ignibus aegra dedere.
iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
seruantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros
et Danaum poenam et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis erinys,
abdiderat sese atque aris inuisa sedebat.
exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patres natosque uidebit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, habet haec uictoria laudem:
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas, animumque explesse iuuabit
+ultricis famam et cineres satiasse meorum.'
talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se non ante alias"

* * *

titulus est Aeneis, deriuatiuum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis. sic Iuuenalis "uexatus totiens rauci Theseide Codri". qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum quod constat ex diuinis humanisque personis, continens uera cum fictis; nam Aeneam ad Italiam uenisse manifestum est, Venerem uero locutam cum Ioue missumue Mercurium constat esse conpositum. est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile medium grandiloquum. intentio Vergilii haec est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius a "magno demissum nomen Iulo". de numero librorum nulla hic quaestio est, licet in aliis inueniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam et uiginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii centum. ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post errauit Aeneas, inde ad Didonis regna peruenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per uaticinationem: quod etiam Horatius sic praecepit in arte poetica "ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat": unde constat perite fecisse Vergilium. sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio est. sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita ueteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta "arma uirumque cano", Lucanus "Bella per Emathios", Statius "Fraternas acies alternaque regna".
Continue to the next section or go back to the beginnning of this section or to the menu.

(10/14/95)